- UMBILICUS
- UMBILICUSquoe iliorum umbo, Isidor. ad libros a Romanis translatus est. Libris enim materiam coretx olim, papyrus, carbasus, ovilla tergora, lintei, plumbum, et alia suppeditârunt, ut cuilibet animadvertere promptum est. Vide supra. Iidem quod circum ligneum teretem surculum vel oseum convolverentur, Volumina sunt appellati. Surculum vero ipsum seu surculi capitula, quae et cornua, Umbilicum vocabant: qua de re, ut et de universa scribendi ratione, contexuit insignem Commentarium Vinc. Contarenus, citatus Laur. Pignorio, Comm. de Servis. Meminit istiusmodi Umbilicorum Martialis, l. 1. Epigr. 67. v. 9.Mutare dominum non potest liber notus;Sed pumicata fronte si quis est nondum,Nec Umbilicis cultus atque membranâ etc.In quae Scholiastes, Libri, inquit, pllibus, ut nunc fit, olim obtegebantur, eaeque pumice poliri ac laevigari solebant. Si quis vero liber novus sit, cuius frontes (h. e. extremitates membranae in orbem complicatae, in medio quorum apparebant cornua) pumice iam pridem politae sunt; et cuius Umbilicus (is bacillus cedrinus, buxeus, cupressinus etc. extremae paginae, absolutô iam opere, adsutus) vel. Umbilici extremitates (quae complicatis in volumen membranis, utrinque apparentes Cornua appellabantur) ebore sunt vel argentô aut aurô exornatae, et quem novissime obducit pellis, hunc emi iubet Poeta. Et paulo post: Umbilici bullae sunt in utraque libri extima facie mediae, in fine libri ex ligno aut osse apponi solitae. Pierius, l. 34. Per Umbilicum, inquit, intelligendus est voluminis terminus, qui, cum volumen explicatur, in fine est: cum vero diem obvolvitur in spiram collectam, medium tenet locum. Idem, l. 5. Epigr. 6. v. 14.Quae cedrô decorata purpurâveNigris pagina crevit Umbilicis.Unde patet, non semper obtinuisse, quod ait dempsterus, librorum tegmen nigrum, literarum maiuscularum apices minoô notatos, aut cedrinô succô, Umbilicum vero diversi alterius coloris fuisse: ex Ovidio, l. 1. Tristium, Eleg. 1. v. 7.Nec titulus miniô, nec cedrô charta notetur,Candida nec nigrâ cornua fronte geras.Vide eum, Paralipom. ad Rosin. l. 1. c. 13. Colerus vero calculos nitidiores hâc voce intelligit, quibus olim libros decoratos ait, Not. ad Val. Maximum, l. 8. c. 8. num. 1. ubi Scipio et Laelius Caietae et Laurenti vagas littoribus conchulas et umbilicos lectitâsse leguntur. Teretes scil. lapillos littorales, qui alias ocelli etiam seu ocellati, nec non Nympharum ocelli, appellatisunt: quod scil. umbilici figuram referrent, ac velut oculi pupula lucerent. Sed nec in his lapidibus figura multum diversa est, ab oculi et umbilici: uterque enim protuberat in rotundo. Vide quae de his lapillis supra diximus, voce Ocelli. Atque hôc forte sensu vox occurrit, apud Curtium, l. 4. c. 7. ubi de forma Iovis Hammonis, Id, inquit, quod pro Deo colitur, non eandem effigiem habet, quam vulgo Diis artifices adcommodaverunt: unbilico maxime similis est habitus, smaragdo et gemmis coagmentatus. Ad quae verba Vir eruditus, Umbilicum hîc interpretor rem aliquam eminentem, metae instar, veluti conum, aut quadratum, aut rotundum, quemadmodum voluminibus iam fere absolutis ornamento et suvi apponi solent, atque etiamnum hodie extrinsecus globi dimidiati formâ apponuntur. Additque priscae gentilitatis homines hâc informi formâ non raro Deos suos indicâsse potius, quam effigiâsse: sic, apud Cypri Paphum, Veneris Deae signum continuum fuisse orbem, latiore initiô, tenuem in ambitum, metae modô, exsurgentem, teste Tacitô; vel albae pyramidis instar, ut habet Maximus Tyr. Orat. 38. Apud Arabes, tetragonô lapide, Martem figuratum etc. Notis ad Curtium, d. l. ubi plura hanc in rem de Dea Pessinuntia, ex Livio, l. 29. c. 11. de Sole seu Heliogabalo, ex Herodiano, l. 5. c. 5. aliaque. Herwartius vero, Umbilicum hunc Curtii de charta marina et pyxide nautica seu magnetica, interpretatur, et, cum Iuppiter Hammon, ut responsum det, navigio fuerit gestan. dus. Quis, inquit, dubitabit, ad rem nauticam pertinere. Vide ibid. etc. Ob eandem rationem umbilicus vel umbunculus gemmis quibusdam tribuitur. Solinus, c. 37. Zmilanthis in ipso Euphratae alveo legitur, gemma ad imaginem marmoris Proconnensis, nisi quod in medio umbilico lapidis istius glaucum, ut oculi pupula,internitet. Ubi umbunculum nonnulli legunt, quod idem. Sic autem in gemma vocatur, quod in medio eius orbiculo protuberat. Verum in parvis tantum gemmis umbunculos eminere, notat Salmasius, quem vide Exercit. ad h. l. ubi umbilicum et in clypeis, ὀμφαλὸν quoque Graecis, aliter τὸν κόγχον, et in placentis seu popanis, id videl. quod in medio eorum extumescens fiebat; et in montibus, supercilium in orbiculatum cacumen surgens; et in quacumque alia re, ubi aliquid rotundi uspiam extuberat eminetque, reperiri docer. Sic porro Umbilicus Romae, dicebatur meditullium Urbis, quod in octava regione ponunt Onuphrius, et P. Victor; nemo autem hactenus, quid loci id fuerit, descirpsit. Terrae Umbilicus, Templum olim Apollinis Delphici creditum est, Suid. in γῆς ὀμφαλὸς. Hinc Stabo, l. 9. τῆς Ε῾λλάδος εν μέσῳ πῶς ἐςτι τῆς συμπάσης τῆς τε εντὸς ιςθμοῦ, και τῆς ἐκτὸς, ενομίςθη δὲ καὶ τῆς οἰκουμένης καὶ ἐκάλεσαν τῆς γῆς ὀμφαλόν. Petr. vero Apollon. Collatius, non malus, ut illa ferebant tempora, Poeta, de Excidio Hierosolym. l. 3.Hierosolymis id tribuens, ait,—— —— Medium telluris apertaeCredita habere locum, titulô quoque Delphica quô seInsula iactavit magnis Auctoribus olim.Contra tamen Auctores plurimi, inter quos Pindarus, Pythior. Od. 6.—— —— Α᾿ναπολίζομενΟ᾿μφαλὸν ἐριβρόμου χθονός.VersamusUmbilicum horrisonae terrae.Et, Od. 8.—— Ι᾿όντι γαίαςΟ᾿μφαλὸν ταῤ ἀοίδιμον.Eunti terraeUmbilicum ad decantatissimum. etc.Quo e fonte fabula defluxit, cum Iuppiter medium Mundilocum cognoscere vellet, ex Ortu atque Occasu duas aquilas emisisse, quae lassae volatu in vertice Parnassi consederint, uti legimus apud Luctatium Placidium, ad Theb. Statian. l. 1. v. 117. Vide quoque Claudian. praefat. ad Consul. Manlii Theodori. Alii de corvis id scribunt: cycnos fuisse, Scholiastes Pindari et Plutarchus habent, sed de Aquilis sententia communior est. Vide et Pausaniam, l. 10. qui hôc fine Umbilicum fasciis velatum, ex candido marmore in Templo Delphico, asservatum fuisse, narrat. Sic Italiae Umbilicus, in agro Rheatino, Solin. c. 8. Siciliae, in Enna civitate, Cicer. 6. Verr. Graeciae, in Aetolis, collocatus olim, Liv. Dec. 4. 1. 5. etc. Vide praefatum dempsterum, locô cit. Recentioribus Graecis ὀμφαλὸς, i. e. umbilicus, medium templi dicitur, ut videre st, apud Marcum, de Dubiis Typici, c. 16. Χαράττει ςταυρὸν ἔμπροςθεν τῶ Βασιλικῶν πυλῶν, ὡσαύτως καὶ εἰς τὸν ὀμφαλὸν, ἤγουν εν μέσῳ τοῦ ναοῦ. Facit crucem ante portas Basilicas, similiter in Umbilico, i. e. medio templi. Quod vocabulô magis propriô μεσόναον appellat Balsamon, ad can. 47. Trull. p. 451. ubi quosdam lectulos seu strata, vel ad maiores delicias, vel alioqui, ad suam quietem, εν τῷ μεσονάῳ, in medio templi, fecisse ait, apud Io. Casp. Suicerum, Thesaurô Eccl. voce Ο᾿μφαλὸς. Dominico et Car. Macris Umbilicus quoque lapis dicitur, qui continet compagem et coagmentationem fornicis sese forficum modô intersecantem, quemad. modum et in forfice umbilicus nominari solet, ex Budaeo in Aristotelem de Mundo, et Henr. Stephano, Thes. Graec. Sic Anastasius Bibliothecar. in Benedicto III. In Ecclesia, inquit, B. Petri, ad cooperiendum Umbilicum confessionis, fecit cooperculum ex auro etc. In S. Scriptura tandem vox pro libidine et concupiscentia carnis occurrit. Libido enim in umbilico dominatur mulieribus, sicut Lex divina dicit: Non est praecisus umbilicus tuus, quasi diceret, non est amputatum peccatum tuum. Nam et matrix illic catenata constringitur, unde et epinephridia eôdem locô firmandis fetibus opponuntur, Fulgentius, Mytholog. l. 2. ubi de Hercule et Omphale. Vide quoque hîc infra, voce Umbo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.